Leviticus 22:6
immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Cross References
Leviticus 11:25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. + 11.25 Ut portet. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Isa. 5.: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.
Leviticus 11:28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. + 11.28 Qui portaverit hujusmodi cadavera. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.
Leviticus 11:32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. + 11.32 Et super quod, etc. ISICH. Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam vas ligneum quam vestimentum.
Leviticus 11:40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. + 11.40 Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit.
Leviticus 16:24lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Haggai 2:13Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non.