The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:2

Leviticus 11:2

Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Speak unto the children of Israel, saying, These are the beasts which ye shall eat among all the beasts that are on the earth.

In Context

1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: + 11.1 Locutus est Dominus. ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Nœ: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona Gen. 1.. Hic autem quædam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judæorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis præceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animæ rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quæ comeduntur exprimit comedentes.

3omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. + 11.3 Omne quod habet, etc. ISID. In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita cœlestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere. Moraliter. GREG. Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electæ animæ figurantur, quæ solæ in cœlestis Ecclesiæ corpus transeunt; quæ pinnulis virtutum fultæ per cœleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi æris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.

Read all of Leviticus 11

Cross References

Leviticus 11:4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.

Leviticus 11:11execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. + 11.11 Carnes. RAB. in Levit. Cum suem prohibet, etc., usque ad quærentes tenebras noctis.

Leviticus 11:21Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, + 11.21 Quidquid autem ambulat, etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant II Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis Matth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judæi in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum Ezech. 1..

Leviticus 11:34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. + 11.34 Omnis cibus, etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quæ sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonæ actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. Si fusa fuerit super eum aqua. AUG., quæst. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. Aqua. Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: Scripsi vobis non commisceri fornicariis I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc.

Leviticus 11:41Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. + 11.41 Omne quod reptat super terram. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandæ legis monendo auditorem, repetit.

Deuteronomy 14:4Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:1Leviticus 11Leviticus 11:3 →