Hebrews 9:1
Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. + 9.1 Habuit. Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. Sanctum, non spiritale, sed: Sæculare. Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum sæculare, quia tabernaculum primum et secundum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then verily the first covenant had also ordinances of divine service, and a worldly sanctuary.
In Context
Cross References
Exodus 25:8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: + 25.8 Facientque mihi sanctuarium. ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.
Leviticus 18:30Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. + 18.30 Custodite mandata mea. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis I Cor. 3..
Numbers 9:12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. + 9.12 Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur.
Luke 1:6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. + 1.6 Erant autem ambo. BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
Hebrews 8:2sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. + 8.2 Sanctorum minister. Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam æternam ministrat. Vel, in cœlis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam. Minister tabernaculi veri. Id est veritatis, quam tabernaculum vetus præfigurabat; scilicet justitiam in præsenti Ecclesia, gloriam in futura. Quod, verum tabernaculum, fixit Deus, ut in æternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile; et non homo: hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.
Hebrews 8:13Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.