Hebræos 9:25
neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: + 9.25 Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:10Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. + 30.10 Et deprecabitur, etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit, etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.
Hebrews 9:7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: + 9.7 In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.
Hebrews 9:14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? + 9.14 Obtulit semetipsum. Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novæ. Immaculatum. Illius sanguis est immaculatus. Ac operibus mortuis; id est peccatis, quæ qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in cœlum, sicut nec ille in templum. Viventi. Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum prævaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissæ hæreditatis, et ita Testamentum factum est firmum.
Hebrews 10:10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. + 10.10 Sanctificati, etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.