The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 9 › Hebræos 9:24

Hebræos 9:24

Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For Christ is not entered into the holy places made with hands, which are the figures of the true; but into heaven itself, now to appear in the presence of God for us:

In Context

23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. + 9.23 Ipsa autem cœlestia. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt.

25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: + 9.25 Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.

Read all of Hebræos 9

Cross References

Exodus 28:12et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. + 28.12 Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem. Quia sacerdos diligenter omni hora præcedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitæ a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimæ latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quæ sequantur proponat.

Psalms 68:18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. + 68.18 A puero, etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. 1

Mark 14:58Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.

Luke 24:51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.

John 6:62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?

Acts 1:9Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. + 1.9 Et cum hæc dixisset. Aliter Marcus commemorat dicens: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum Matth. 28.. Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum hæc dixisset, elevatus est, completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse cœlos ostendit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 9:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 9:23Hebræos 9Hebræos 9:25 →