The Bible Software
bible.software › Hebræos › Hebræos 9 › Hebræos 9:26

Hebræos 9:26

alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. + 9.26 Alioquin, etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati sæpius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione sæculorum. In consummatione. Id est, in ultima ætate in qua sunt omnia adimpleta quæ ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For then must he often have suffered since the foundation of the world: but now once in the end of the world hath he appeared to put away sin by the sacrifice of himself.

In Context

25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: + 9.25 Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.

27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: + 9.27 Et quemadmodum. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.

Read all of Hebræos 9

Cross References

Leviticus 16:21et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. + 16.21 Et posita utraque manu, etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quæ esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multæ quoque circumstantiæ sunt quæ illi sententiæ contradicunt. Et posita. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput hædi vivi. In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. Per hominem, etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus, etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per hædum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit Joan. 13.. ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahæ deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.

2 Samuel 24:10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. + 24.10 Percussit autem, etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.

Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.

Daniel 10:14Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 9:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 9:25Hebræos 9Hebræos 9:27 →