Hebrews 9:6
His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:7Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: + 30.7 Et adolebit incensum, etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.
2 Chronicles 26:16Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. + 26.16 Sed cum roboratus esset, etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litteræ impressione signari. Ingressusque templum Domini, quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebræi in anno vigesimo quinto Oziæ hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.
Luke 1:8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, + 1.8 Factum est autem. Cum ex præcepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suæ, singuli castimoniæ studerent, nec interea domum tangerent.