The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:8

Luke 1:8

Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, + 1.8 Factum est autem. Cum ex præcepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suæ, singuli castimoniæ studerent, nec interea domum tangerent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, that while he executed the priest’s office before God in the order of his course,

In Context

7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. + 1.7 Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?

9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: + 1.9 Sorte. BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque ad prædicitur dum ille promittitur præcursurus.

Read all of Luke 1

Cross References

Exodus 28:41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. + 28.41 Vestiesque his, etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quæ eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. ID. Feminalia quæ ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara.

Exodus 29:9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, + 29.9 Postquam, etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.

Exodus 30:30Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.

1 Chronicles 24:2Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

2 Chronicles 8:14Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. + 8.14 Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret

2 Chronicles 31:2Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:7Luke 1Luke 1:9 →