Osee Propheta 11:12
[Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 18:4Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan. + 18.4 Confregitque. Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in æneo serpente. Nohestan vocavit, etc. Quod interpretatur æs eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.
Isaiah 44:20Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Hosea 4:2Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
Hosea 7:16Reversi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.]
Hosea 12:7Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.