Hosea 13:5
Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I did know thee in the wilderness, in the land of great drought.
In Context
6Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
Cross References
Deuteronomy 2:7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
Deuteronomy 32:10Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. + 32.10 Invenit. Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo præcepta sua docuit. Circumduxit. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo. Custodivit. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.
Psalms 31:7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 1
Psalms 142:3Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. + 142.3 Quia persecutis. CAS. Secunda pars, ubi est narratio malorum quæ patitur, et quid contra egerit. 1
Jeremiah 2:6Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? + 2.6 Neque habitavit homo. ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.
Hosea 9:10Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.