Hosea 4:14
Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 25:3Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, + 25.3 Initiatus est Isræl, etc. Consecratus est, scilicet mysteriis idoli, quod apud Madianitas præcipue a mulieribus colitur, et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur quæ, vel qualis sit, vel cujus formæ, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multæ sint turpitudinis species, una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit, in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur. ORIG. Et initiatus est Beelphegor, etc. Per omnia peccata quæ committimus, etc., usque ad prædicens quia vincula et carceres maneant eum ibi. ORIG. Fortassis referuntur hæc ad angelos, etc., usque ad rationem reddituri pro animabus vestris. ID. Populus peccat, etc., usque ad ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari. AUG., quæst. 52 in Num. Et dixit Dominus, etc., usque ad prudentium fidei satis evidenter ostendit.
1 Kings 14:23Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:
2 Kings 23:7Destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
Isaiah 1:5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. + 1.5 Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.
Isaiah 44:18Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Daniel 12:10Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.