Isaiah 44:18
Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 28:5Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. + 28.5 Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.
Isaiah 6:9Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. + 6.9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.
Isaiah 29:10Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Isaiah 44:20Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Isaiah 46:7Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.