Daniel 12:10
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
Cross References
Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1
Proverbs 1:5Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. + 1.5 Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.
Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.
Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Daniel 11:33Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
Daniel 12:3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.