Osee Propheta 7:14
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
Cross References
Exodus 32:6Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. + 32.6 Et sedit populus comedere, etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.
Job 35:9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Isaiah 29:13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, + 29.13 Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.
Isaiah 65:14ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis,
Jeremiah 12:2Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
Hosea 13:9Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.