Hosea 7:13
Væ eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 1:10Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
Job 22:17Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Psalms 107:2[Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. + 107.2 Paratum. CASS. Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. Paratum cor meum. Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quæ salus sit facta omni terræ, ibi, Ut liberentur. 1
Isaiah 30:1[Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; + 30.1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.
Isaiah 31:1[Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! + 31.1 Væ qui descendunt in Ægyptum. ID. Egit de gloria bonorum et de pœna reproborum, nunc revertitur ad reliquias quæ remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Ægyptum: modo quia ierunt minatur malum. Non sunt confisi super sanctum Isræl. Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus? et noluerunt obedire. Cui simile: Deum non invocaverunt. Quod de malis sacerdotibus dictum est.
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.