The Bible Software
bible.softwareOsee ProphetaOsee Propheta 9 › Osee Propheta 9:11

Osee Propheta 9:11

Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As for Ephraim, their glory shall fly away like a bird, from the birth, and from the womb, and from the conception.

In Context

10Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

12Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis !

Read all of Osee Propheta 9

Cross References

Genesis 41:52Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.

Genesis 49:22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum. + 49.22 Filius accrescens Joseph, etc. HIERON., ubi supra. Filius accrescens super fontem, etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Isræl.

Deuteronomy 28:57et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.

2 Samuel 6:23Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.

Job 18:18Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. + 18.18 Expellet eum de luce. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet, etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.

Ecclesiastes 6:3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. + 6.3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Osee Propheta 9:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Osee Propheta 9:10Osee Propheta 9Osee Propheta 9:12 →