Ii Samuelis 6:23
Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore Michal the daughter of Saul had no child unto the day of her death.
In Context
Cross References
1 Samuel 1:6Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:
Isaiah 4:1[Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.] + 4.1 Et apprehendent septem. HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. Septem mulieres. ID. Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. Quæ mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panem nostrum. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei Joan. 4.. Panem nostrum comedemus, corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur. Ornamentis virtutum. Invocetur nomen tuum. A Christo dicamur Christiani. Aufer opprobrium. Quod patimur a Judæis tanquam sine Deo, etc., usque ad sæpe cogamur mutare hospitium. Aufer. Quia consurgent contra sapientiam falsæ doctrinæ, et contra cæteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsæ virtutes subripiunt.
Hosea 9:11Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
Luke 1:25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. + 1.25 Quia sic fecit. BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda.