Isaiah 1:13
Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. + 1.13 Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Leviticus 26:31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. + 26.31 Urbes vestras. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.
Numbers 28:10quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.
1 Chronicles 23:31tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
Proverbs 7:14Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea: