Leviticus 26:31
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. + 26.31 Urbes vestras. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Cross References
2 Kings 25:4Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. + 25.4 Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.
2 Chronicles 36:19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
Nehemiah 2:3et dixi regi: Rex, in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni?
Psalms 74:3Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. + 74.3 Cum accepero tempus, secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. Justitias. Judicandi igitur ante precentur absolvi. 1
Isaiah 1:7Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. + 1.7 Terra vestra deserta, etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc.
Isaiah 1:13Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. + 1.13 Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14