Isaiah 1:25
Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. + 1.25 Stannum tuum. ID. Falsam doctrinam Scribarum et Pharisæorum, quæ est similis veræ, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I will turn my hand upon thee, and purely purge away thy dross, and take away all thy tin:
In Context
Cross References
Isaiah 1:22Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua. + 1.22 Argentum, etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. In scoriam. ID. Scoria, Hebraice siggim : quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quæ igne excoquuntur. Vinum tuum, etc. Alii: Caupones tui miscent vinum aqua. Symmachus: Vinum tuum mixtum est aqua. Moraliter: Vinum tuum mixtum est aqua: quia præcepta sanctæ Scripturæ, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. Vinum tuum, etc. Hæretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.
Isaiah 6:11Et dixi: [Usquequo, Domine?] Et dixit: [Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Jeremiah 9:6Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
Ezekiel 20:38Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur: et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel 22:22Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.