Isaiæ 1:26
Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. + 1.26 Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.
Cross References
Numbers 12:3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
1 Samuel 12:2Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.
Isaiah 2:3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. + 2.3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.
Isaiah 33:5Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
Isaiah 60:17Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. + 60.17 Pro lignis æs. ID. Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum. Visitationem tuam. ID. Christum, vel apostolos pacificos, et præpositos justos, ut recte doceant et judicent.
Isaiah 62:1[Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. + 62.1 Propter Sion. HIER. Propheta in persona sui, impendio exhilaratus ex his omnibus quæ mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est, Propter Sion non tacebo, quamvis loqui prohibeat, quamvis mortem minetur. Lampas accendatur. Lampas Græce, flamma Latine, unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis.