The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 1 › Isaiah 1:6

Isaiah 1:6

A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. + 1.6 Vulnus et livor. ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. Nec curata medicamine. ID., ibid. Unde: Curavimus Babylonem et non est curata, urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judæorum captivitatem expressit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From the sole of the foot even unto the head there is no soundness in it; but wounds, and bruises, and putrifying sores: they have not been closed, neither bound up, neither mollified with ointment.

In Context

5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. + 1.5 Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.

7Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. + 1.7 Terra vestra deserta, etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc.

Read all of Isaiah 1

Cross References

Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.

Psalms 38:3Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. + 38.3 A bonis, et dolor meus, etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt. 1

Jeremiah 6:7Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. + 6.7 Sicut frigidam. Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Refrigescet charitas multorum Matth. 14.. Et illud: Assimilabor descendentibus in lacum Psal. 28.. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Græcos, sed cisternam, quæ Syro et Hebræo sermone Gab dicitur.

Jeremiah 8:21Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me. + 8.21 Super contritione. Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.

Jeremiah 30:12Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua: + 30.12 Plaga. ID. Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat.

Jeremiah 33:6Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 1:5Isaiah 1Isaiah 1:7 →