Job 2:7
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:9Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. + 9.9 ORIG., ibid. Vulnera et vesicæ cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.
Deuteronomy 28:35Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum. + 28.35 In genibus et in suris. Fortitudinem, scilicet et statibilitatem auferat. Vel in genibus percutiatur, cujus novissima opera damnantur. A planta pedis. Sicut ab initio pravæ voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas Isai. 1.. Hoc in ultima captivitate completum est.
Job 1:11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. + 1.11 Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.
Job 30:17Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. + 30.17 Nocte os meum perforatur doloribus. Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Et qui me comedunt. GREG. Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur.
Isaiah 1:6A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. + 1.6 Vulnus et livor. ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. Nec curata medicamine. ID., ibid. Unde: Curavimus Babylonem et non est curata, urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judæorum captivitatem expressit.
Revelation 16:11et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.