Isaiah 10:2
ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:6Non declinabis in judicium pauperis.
Psalms 94:6Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: + 94.6 Venite, adoremus. CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. Ploremus. AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. Qui fecit nos. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit. 1
Proverbs 30:14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. + 30.14 Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.
Isaiah 1:23Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. + 1.23 Socii furum. ID. Accipientes a Scribis et Pharisæis munera, quæ pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisæorum et Judæ proditoris, Socii furum, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Sequuntur retributiones. ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.
Isaiah 5:7Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.] + 5.7 Domus Isræl, etc. ID. Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est. Ecce clamor. Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Vox sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra Gen. 4..
Isaiah 29:21qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. + 29.21 Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..