Isaiah 29:21
qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. + 29.21 Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 28:21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Isaiah 5:23qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! + 5.23 Qui justificatis impium pro muneribus. Supra dictum est, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, et ligna, et stipulas, et vepres arsuros, quia non tantum ista fecerunt, sed et legem abjecerunt, et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Jeremiah 18:18Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.] + 18.18 Venit. ID. Ista tunc Judæorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.
Jeremiah 26:2Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, + 26.2 In atrio domus. Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.
Amos 5:10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
Micah 2:6Ne loquamini loquentes; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.