The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 1 › Isaiah 1:23

Isaiah 1:23

Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. + 1.23 Socii furum. ID. Accipientes a Scribis et Pharisæis munera, quæ pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisæorum et Judæ proditoris, Socii furum, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Sequuntur retributiones. ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy princes are rebellious, and companions of thieves: every one loveth gifts, and followeth after rewards: they judge not the fatherless, neither doth the cause of the widow come unto them.

In Context

22Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua. + 1.22 Argentum, etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. In scoriam. ID. Scoria, Hebraice siggim : quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quæ igne excoquuntur. Vinum tuum, etc. Alii: Caupones tui miscent vinum aqua. Symmachus: Vinum tuum mixtum est aqua. Moraliter: Vinum tuum mixtum est aqua: quia præcepta sanctæ Scripturæ, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. Vinum tuum, etc. Hæretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.

24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. + 1.24 Fortis Isræl. ID. LXX: Væ fortes Isræl, etc., usque ad vel moribus. Heu ego. ID. Affectu pii patris eos licet inimicos plangit et percutit, quia pereunt et pœnitere nolunt. Consolabor, etc. ID. Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros.

Read all of Isaiah 1

Cross References

Exodus 23:8Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..

2 Chronicles 24:17Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.

Proverbs 17:23Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.

Isaiah 1:17discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.] + 1.17 Discite benefacere. ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium, etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.

Isaiah 3:14Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. + 3.14 Vos enim depasti. ID. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis. Vineam meam. ID. Vineam de Ægypto transtulisti. Vinea Domini Sabaoth domus Isræl est Psal. 79..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 1:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 1:22Isaiah 1Isaiah 1:24 →