Isaiæ 11:12
Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ. + 11.12 Signum. Crucis, in qua est victoria, ut sciant omnes in quo diabolus sit victus. A quatuor plagis. ID. Hoc in Pentecosten videtur impletum, etc., usque ad ut totius mundi vocatio demonstretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 68:22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. + 68.22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. Acetum, etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. Et dederunt. Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes. 1
Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.
Isaiah 27:13Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.]
Isaiah 49:11Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
Isaiah 49:22Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.