Isaiah 11:13
Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. + 11.13 Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 7:1Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt + 7.1 Et factum est in diebus Achaz, etc. HIER. Quæ scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur. Achaz. Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare æneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: Et surrexerunt adversus eum inimici II Par. 28.. Ascendit, secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi.
Jeremiah 3:18In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. + 3.18 In diebus illis. Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium.
Ezekiel 37:17Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua.
Hosea 1:11Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.