The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 11 › Isaiæ 11:14

Isaiæ 11:14

Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. + 11.14 Præceptum manus, etc. Quod præcipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But they shall fly upon the shoulders of the Philistines toward the west; they shall spoil them of the east together: they shall lay their hand upon Edom and Moab; and the children of Ammon shall obey them.

In Context

13Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. + 11.13 Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.

15Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. + 11.15 Linguam maris. ID. Quæ idola laudabat. Mare, id est, populus Ægypti, qui super omnes idola colit, ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat. Et levabit. Ut Idumæa, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Ægyptii. Et percutiet. Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent. Ut transeant per eum, etc. Sub metaphora, Nilus divisus et in partes cæsus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam præparante.

Read all of Isaiæ 11

Cross References

Judges 6:3Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: + 6.3 Cumque sevisset. ID., hom. 7. Hæc patiebatur Isræl, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam.

Isaiah 25:10Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. + 25.10 Et triturabitur Moab, etc. ID. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium. Paleæ in plaustro. Ferratis plaustris teruntur paleæ, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.

Isaiah 34:5Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.

Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.

Jeremiah 49:2Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus. + 49.2 Filiæ Rabbath. Metropolis Moabitarum, quæ nunc Ariopolis dicitur, composito nomine ex Hebræo et Græco, quod, id est, Martis civitas vocetur.

Ezekiel 25:14Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël: et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 11:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 11:13Isaiæ 11Isaiæ 11:15 →