Isaiah 11:16
Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:26Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.
Isaiah 19:23In die illa erit via de Ægypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. + 19.23 In die illa. Ante adventum Domini, singulæ nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt. Et servient Ægyptii. Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis. In die illa erit. ID. Non vicissim ab Assyriis Ægyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis.
Isaiah 35:8Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
Isaiah 42:15Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isaiah 49:12Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
Isaiah 57:14Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. + 57.14 Et dicam ego Christus scilicet apostolis, Viam feci, bene prædicando, præbete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum prædicatione amovendo.