Isaiah 57:14
Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. + 57.14 Et dicam ego Christus scilicet apostolis, Viam feci, bene prædicando, præbete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum prædicatione amovendo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 35:8Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
Isaiah 49:11Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
Jeremiah 18:15Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,
Romans 14:13Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. + 14.13 Non ergo amplius. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..
1 Corinthians 8:9Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
1 Corinthians 10:32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: + 10.32 Ecclesiæ Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.