Isaiah 12:1
[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.
Psalms 30:5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. + 30.5 Educes. CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo. 1
Psalms 67:1In finem. Psalmus cantici ipsi David. + 67.1 In finem. CAS. Psalmus David prophetæ de exsultatione Christi et Ecclesiæ hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur. 1
Psalms 72:15Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. + 72.15 Si dicebam. ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Si dicebam. Ecce nationem. AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. Reprobavi; judicavi quod non est. Existimabam, per prædicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. Ante me, id est, quantum ad præsentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior prædicatio, quam Isrælitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinæ meæ contradicerem: Existi, etc. Filiorum tuorum. Omnes enim, Abraham et cæteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: Existimabam, vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non præsumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum hæc non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiæ, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quærit alium. 1
Psalms 85:4lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 1
Psalms 149:6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1