The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 12 › Isaiah 12:2

Isaiah 12:2

Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, God is my salvation; I will trust, and not be afraid: for the LORD JEHOVAH is my strength and my song; he also is become my salvation.

In Context

1[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.

3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. + 12.3 De fontibus Salvatoris. ID. Unde: Benedicite Domino de fontibus Isræl, etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.

Read all of Isaiah 12

Cross References

Exodus 15:2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. + 15.2 Iste Deus meus, etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.

Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1

Psalms 68:20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam; + 68.20 Tu scis improperium. ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: Propter inimicos. ID. Improperium, vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. Reverentiam. ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret. 1

Psalms 118:21Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 1

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 12:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 12:1Isaiah 12Isaiah 12:3 →