Isaiah 13:14
Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. + 13.14 Damula fugiens. Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quæ Græce dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio;
Cross References
1 Kings 22:17Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace. + 22.17 Vidi universum Isrælem dispersum, etc. Per hæc autem ostendit, quod illius pravitas causa sit stragis. Nam si bonum ac pium habuisset pastorem, vi superasset hostes. Deinde ostendit etiam modum assequendæ salutis. Si Dominus est, inquit eis, in Deum, revertatur unusquisque ad locum suum in pace. Si Deo creditis, et vultis ex eo scire quid agendum, dimittite exercitum.
Isaiah 17:13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. + 17.13 Rapietur. Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet.
Jeremiah 50:16Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. + 50.16 A facie gladii columbæ. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiæ.
Revelation 18:9Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: + 18.9 Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum.