The Bible Software
bible.softwareJobJob 18 › Job 18:16

Job 18:16

Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. + 18.16 Deorsum radices ejus siccentur. Per radices, cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His roots shall be dried up beneath, and above shall his branch be cut off.

In Context

15Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. + 18.15 Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:

17Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. + 18.17 Memoria pereat. Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suæ extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suæ iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur.

Read all of Job 18

Cross References

Job 8:17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. + 8.17 Super acervum petrarum. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.; ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur. Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed:

Job 29:19Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. + 29.19 Radix, etc. Ibid. Radix Ecclesiæ incarnatus Christus, usque ad cogitatio mentis aperitur Et ros morabitur, etc. Subaudi dicebam, etc., usque ad ut digni simus, qui de inferioribus colligamur.

Hosea 9:16Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

Malachi 4:1Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:15Job 18Job 18:17 →