Isaiah 14:29
[Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. + 14.29 Ne læteris. Rege mortuo, inimici lætantur, quasi aliquid lucri facturi novis rebus: hinc Philisthæi, quos Achaz afflixit, de morte ejus lætantur et Judæis insultant, quia maturo rege perdito, subjaceant ejus filio, quo regnante, se putant fines eorum posse invadere. Virga percussoris. HIER. Abjecto jugo Dei, etc., usque ad et de eis serpentes volantes, vel qui absorbeant volucres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 13:3A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
2 Kings 18:8Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
2 Chronicles 28:18Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.
Isaiah 11:8Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. + 11.8 Infans. Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui dæmones ejiciebant de corporibus obsessis. Reguli. Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet. Manum. Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum.
Ezekiel 26:2[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor; deserta est:
Hosea 9:1[Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.