bible.software › Isaiah › Isaiah 16 › Isaiah 16:7
Isaiah 16:7
Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. + 16.7 Ululabit. Alter ad alterum, omnes scilicet hæreticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient. Super muros. Non ædificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore shall Moab howl for Moab, every one shall howl: for the foundations of Kir-hareseth shall ye mourn; surely they are stricken.
In Context
6Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. + 16.6 Sedebit super illud. Quiescens et judicans, super corda bonorum. Audivimus superbiam Moab. More Scripturæ, quia læta nuntiaverat, ne negligentes faceret, comminatione terret. Et indignatio. ID. Contra Deum in cœlum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens: Omnes qui venerunt ad te ante me fures fuerunt et latrones. Moysen et David homicidas vocat, Josue sanguinarium.
8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. + 16.8 Suburbana Hesebon. Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Sabama. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. Erraverunt. Lustrantes universam terram Moab. In deserto. Ut tandem quos interficerent, non haberent. Propagines. Metaphoram vineæ prosequitur. Transierunt mare. ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.
Read all of Isaiah 16
Cross References
2 Kings 3:25et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
Isaiah 8:19et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?
Isaiah 16:11Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. + 16.11 Venter meus. Propheta, qui tanquam cithara, musica arte compositus, et de Dei timore concipiens, multos liberos generat, ut omnis chorda sonum suum reddat. Et viscera. Sicut cithara sonum compositum non emittit, etc., usque ad et Jacobus, cui una deest, desunt omnes.
This Verse In Other Editions
Study Isaiah 16:7