Isaiah 14:8
abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. + 14.8 Abietes quoque. Principes diversarum gentium ab illo afflicti; vel filii, quorum patres interfecit. Ex quo dormisti. Quia victo forti et direptis vasis, ejus satellites corruerunt, unde: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus Matth. 25.. Nota mortis mors dormitio dicitur. Qui succidat. Unde psalmus: Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei Psal. 79. Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas: unde dicitur: Conteret Dominus cedros Libani Psal. 28..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit;
Cross References
Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.
Zechariah 11:2Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus.