Isaiah 55:12
Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 47:1Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. + 47.1 Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda, etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate æterna. 1
Psalms 96:11Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 1
Psalms 98:7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. + 98.7 Columna. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta. ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data. 1
Psalms 148:4Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 1
Isaiah 35:1[Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. + 35.1 Lætabitur. Exposita captivitate Judæorum, agit de conversione gentium.
Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]