bible.software › Isaiah › Isaiah 14 › Isaiah 14:9
Isaiah 14:9
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. + 14.9 Infernus. Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit. Omnes principes. Etsi hæc facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios pœnarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hell from beneath is moved for thee to meet thee at thy coming: it stirreth up the dead for thee, even all the chief ones of the earth; it hath raised up from their thrones all the kings of the nations.
In Context
8abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. + 14.8 Abietes quoque. Principes diversarum gentium ab illo afflicti; vel filii, quorum patres interfecit. Ex quo dormisti. Quia victo forti et direptis vasis, ejus satellites corruerunt, unde: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus Matth. 25.. Nota mortis mors dormitio dicitur. Qui succidat. Unde psalmus: Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei Psal. 79. Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas: unde dicitur: Conteret Dominus cedros Libani Psal. 28..
10Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. + 14.10 Vulneratus es. Qui immortalis et Deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentiæ Dei, et te solum in altitudine tua permanere.
Read all of Isaiah 14
Cross References
Jeremiah 50:8Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hædi ante gregem. + 50.8 Recedite, etc. Secundum historiam monet Isrælitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur. ORIG. Quomodo corpus nostrum in aliquo terræ loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terræ loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Ægypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat.
This Verse In Other Editions
Study Isaiah 14:9