Isaiah 14:10
Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. + 14.10 Vulneratus es. Qui immortalis et Deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentiæ Dei, et te solum in altitudine tua permanere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 49:6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. + 49.6 Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus. 1
Psalms 82:6Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: + 82.6 Testamentum disposuerunt. AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur. 1
Ezekiel 32:21Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.