Isaiah 17:6
Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. + 17.6 Sicut excussio. ID. Percusso populo Judæorum, oliva quæ sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit. Duarum aut trium. Pauli et Barnabæ. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt. Sive quatuor. HIER. Hi sunt reliqui novem, in quibus Judæ proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam prædicatores utriusque Testamenti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 8:2Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?
Isaiah 1:9Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. + 1.9 Nisi Dominus. ID. Hoc ex persona Prophetæ, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est.
Isaiah 24:13Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.] + 24.13 In medio terræ. Jerusalem, quæ est ut aiunt umbilicus terræ. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, ex quo ascendit, in ære sedebit, in nube veniet. Quomodo si paucæ olivæ, etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis.
Jeremiah 4:27Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. + 4.27 Hæc enim dicit. HIER. Mista est Domini clementia iræ: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.
Ezekiel 37:19loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus.
Obadiah 1:5Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi?