The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 24 › Isaiah 24:13

Isaiah 24:13

Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.] + 24.13 In medio terræ. Jerusalem, quæ est ut aiunt umbilicus terræ. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, ex quo ascendit, in ære sedebit, in nube veniet. Quomodo si paucæ olivæ, etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When thus it shall be in the midst of the land among the people, there shall be as the shaking of an olive tree, and as the gleaning grapes when the vintage is done.

In Context

12Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.

14[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. + 24.14 Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus. ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennæ. Hinnient. Equorum similitudine, lætitiæ gestientes magnitudinem.

Read all of Isaiah 24

Cross References

Isaiah 6:13Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.] + 6.13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.

Isaiah 17:4Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. + 17.4 Et erit in die illa. ID. Cum Syria vastata fuerit ab Assyriis, etc., usque ad alii in Cyrenem translati, quæ est regio ultra Ægyptum. Emarcescet. ID. Non habebunt prophetas, nec signa, nec virtutes, nec regnum, nec sacerdotium; sed omne corpus gentis marcescet.

Isaiah 17:6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. + 17.6 Sicut excussio. ID. Percusso populo Judæorum, oliva quæ sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit. Duarum aut trium. Pauli et Barnabæ. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt. Sive quatuor. HIER. Hi sunt reliqui novem, in quibus Judæ proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam prædicatores utriusque Testamenti.

Ezekiel 6:8Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris:

Ezekiel 9:4et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

Ezekiel 14:22tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quæ importavi super eam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 24:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 24:12Isaiah 24Isaiah 24:14 →