Isaiah 19:14
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. + 19.14 Ebrius et vomens. ID. Furore draconum, ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quandiu enim ebrii fuerint, nec principium habebunt, nec finem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:22Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Job 12:16Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. + 12.16 Apud ipsum est fortitudo. In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Novit et decipientem et eum qui decipitur. Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet.
Isaiah 19:2et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. + 19.2 Et concurrere faciam. ID. Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo, etc., Matth. 10..
Isaiah 29:9Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. + 29.9 Obstupescite et admiramini. HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur.
Isaiah 47:10Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
Jeremiah 25:27Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.