Job 12:16
Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. + 12.16 Apud ipsum est fortitudo. In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Novit et decipientem et eum qui decipitur. Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
With him is strength and wisdom: the deceived and the deceiver are his.
In Context
Cross References
Job 12:13Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. + 12.13 Apud ipsum est sapientia, etc. GREG. in Job, l. 21. Apud Deum enim in principio Deus erat verbum, qui et Dei virtus et Dei sapientia; habet consilium, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra.
Job 13:9aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? + 13.9 Decipietur ut homo vestris fraudulentiis. Hæretici fraudem Deo exhibent, qui ea astruunt quæ ei pro quo loquuntur non placent, et eum, dum defendere nituntur, offendunt.
Proverbs 2:6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. + 2.6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
Ezekiel 14:9Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.