The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 19 › Isaiah 19:13

Isaiah 19:13

Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The princes of Zoan are become fools, the princes of Noph are deceived; they have also seduced Egypt, even they that are the stay of the tribes thereof.

In Context

12Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.

14Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. + 19.14 Ebrius et vomens. ID. Furore draconum, ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quandiu enim ebrii fuerint, nec principium habebunt, nec finem.

Read all of Isaiah 19

Cross References

Numbers 24:17Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. + 24.17 Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes. ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus. ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet.

Isaiah 19:11Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? + 19.11 Stulti. Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia. Principes Thaneos. HIER. Humilis mandati; omnes enim hæretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes. Filius sapientium. Hæc dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suæ gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem. Regum antiquorum. Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia sæculari.

Jeremiah 44:1Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens:

Jeremiah 46:19Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

Ezekiel 30:16Et dabo ignem in Ægypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ quotidianæ.

Zechariah 10:4Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 19:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 19:12Isaiah 19Isaiah 19:14 →