Isaiah 2:16
et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, + 2.16 Naves. ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc. Tharsis. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And upon all the ships of Tarshish, and upon all pleasant pictures.
In Context
15et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
Cross References
Numbers 33:52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, + 33.52 Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136..
1 Kings 22:48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.
Revelation 18:11Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: + 18.11 Et negotiatores terræ flebunt. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.