Isaiah 23:1
Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
Cross References
Genesis 10:4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Joshua 19:29Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba:
1 Kings 10:22quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. + 10.22 Deferens inde aurum, etc. ID. Quid aurum argentumve significet, etc., usque ad arma bellica prosequitur.
2 Chronicles 9:21Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos. + 9.21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis, etc. RAB. Christus apostolos doctores Evangelii, quos de Judæis elegit, cum prædicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietiæ, argentum eloquentiæ, et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui veræ sapientiæ sensus aliquando mutant, et in disciplinis moralis vitæ edisserunt actus. Pavo, qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant; sed prædicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur æterni regis deliciis.
Isaiah 2:16et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, + 2.16 Naves. ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc. Tharsis. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.
Isaiah 15:8Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. + 15.8 Ululatus ejus. Quasi, ideo ululabit Moab, quia ubi luxus prius, et delectatio propter irrigua et fontium amœna, ibi modo rivi sanguinis.