Isaiah 2:4
Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. + 2.4 Et constabunt gladios suos. ID. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 46:9Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam. + 46.9 Regnabit. Ibid. Modo impleta est hæc prophetia: Deus sedet super sedem sanctam. Sedem sanctam. AUG. Throni, Virtutes, et sancti. 1
Psalms 72:3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. + 72.3 Pacem peccatorum. AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Videns. Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur. 1
Isaiah 9:5Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. + 9.5 Quia omnis violenta prædatio. ID. Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus deprædatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: Periit memoria eorum cum sonitu Psal. 9.. Vestimentum mistum. ID. Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenæ sunt sanguine.
Isaiah 11:3et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; + 11.3 Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.
Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.