Isaiah 2:8
Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. + 2.8 Equis et innumerabiles. ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: hæc enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
2 Kings 17:16Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,
2 Chronicles 28:2sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim.
2 Chronicles 33:3et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
Isaiah 10:10Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. + 10.10 Quomodo invenit manus. Vox Sennacherib admirantis potentiam suam. Plene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum, et Juda et Benjamin præter Jerusalem deprædatus est, et ipsius partem inferiorem, quam tradidit ei Sobna scriba.
Isaiah 37:19et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.